ch. 6
Alc.6.1
His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde
ac si solus advenisset.
Alc.6.2
sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas
res accidisse eius opera. itaque et exercitum in Sicilia
amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae
tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent.
neque id sine causa arbitrari videbantur. nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque
mari hostes pares esse potuerant.
Alc.6.3
hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem
rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen
unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taeniisque vulgo donabatur. ille lacrimans
talem benivolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem.
Alc.6.4
postquam in astu venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo
tam ferus fuerit, quin eius casui illacrimarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus
fuerat, proinde ac si alius populus, non ille ipse qui
tum flebat, eum sacrilegii damnasset.
Alc.6.5
restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidae
sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta,
in mare praecipitatae.